Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Iam qualiter (iterum) resurrexit, supra notaui,
  2. Non de uoce mea, sed diota prophetica dixi.
  3. Praedixerat autem discipulis cuncta de sese,
  4. Qualiter a populo pateretur Petro negante;
  5. Et quia de tumulis resurgeret tertio die,
  6. Dixerat et ipsud, et conpleuit omnia dicta.
  7. At ubi surrexit, uenit ad apostolos ipse
  8. Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.