Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Iuxta prophetias conpleuit omnia Christus.
  2. Ecce noua facio, Esaias clamat in ipso,
  3. Et nemo priora reputet nec antiqua sequatur.
  4. Haec noua sunt hodie sub nostra lege profecta,
  5. Quod gentes in Christo credi(di)mus dicto Moysi.
  6. Ille duos populos praedixerat esse futuros,
  7. Et quidem minorem populum praecellere dixit.
  8. Sed isti nequitiae pleni iam desperato furore:
  9. Lex nobis est data, dicunt, uos unde uenistis?