Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Sic enim disposuit propter primitiui ruinam;
  2. Non solum pro illo, et pro nobis uenit e caelo.
  3. Constituit populum nonum suo nomine firmum,
  4. Iuxta prophetias conpleuit omnia Christus.
  5. Ecce noua facio, Esaias clamat in ipso,
  6. Et nemo priora reputet nec antiqua sequatur.
  7. Haec noua sunt hodie sub nostra lege profecta,
  8. Quod gentes in Christo credi(di)mus dicto Moysi.