Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Nec quidem Esaias uates de se talia dixit,
  2. Qui fuit ab rege Manasse de serra secatus.
  3. Alter lapidatus, alter est mactatus ad aras,
  4. Alterum Herodes iussit decollari reclusum.
  5. Omnes isti uates alia sunt morte perempti,
  6. Quod Dominus ligno pependit, uoce Moysi :
  7. \'Non quasi homo Deus suspenditur\', intimat ante;
  8. \'Aut non ceu filius hominis minas patitur\', inquit.
  9. Sic Dominus ipse cum uenisset, ista secutus:
  10. Oportet me, inquit, reprobari uoce Moysi.
  11. At ego non tota, sed summa fastigia carpo,
  12. Quo possint facilius ignorantes discere uera.
  13. Hi autem iniqui, (qui) subdole uiuere quaerunt,
  14. Iam semel cruenti perseuerant fingere uana.