Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Saluum illum faciat pater, aut descendat abinde!
  2. Vt eos caecos Salomon ostendat aperte,
  3. Sic, quasi nunc referat, et fecisse talia culpat:
  4. Dum ista cogitant, ducti sunt in errore nefando;
  5. Excaecauit illos malitia sua saeuire.
  6. Ecce quia caeci ipsi sunt et alteros aiunt,
  7. Dixit illis Salomon: Nescierunt Dei secreta.
  8. Quaecumque dixerunt testes uniuersi priores,
  9. In Christo fuerunt facta. Aut in altero dicant?
  10. Quod ipsum si cupiunt facere frustrantes in ore,
  11. Ipsi se subsannent, uideant cam (im)pletum in illo.
  12. Quis fuit is iustus, de quo prophetae canebant,
  13. Cum nemo sit iustus in terris, nisi [e] caelo uenisset?
  14. Dauid enim princeps peccauit amando puellam,
  15. Peccauit et Salomon; et tamen paenituit illos.