Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Haec cum fecissent, capita suspensa monebant:
- Saluum illum faciat pater, aut descendat abinde!
- Vt eos caecos Salomon ostendat aperte,
- Sic, quasi nunc referat, et fecisse talia culpat:
- Dum ista cogitant, ducti sunt in errore nefando;
- Excaecauit illos malitia sua saeuire.
- Ecce quia caeci ipsi sunt et alteros aiunt,
- Dixit illis Salomon: Nescierunt Dei secreta.
- Quaecumque dixerunt testes uniuersi priores,
- In Christo fuerunt facta. Aut in altero dicant?
- Quod ipsum si cupiunt facere frustrantes in ore,
- Ipsi se subsannent, uideant cam (im)pletum in illo.
- Quis fuit is iustus, de quo prophetae canebant,