Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Et sibi laetatur Dominum patrem esse caelorum.
- Ergo, si sermones illius sunt ueri, probemus;
- Temptemus hunc Deum uidentes, quid fit in illum;
- Interrogemus eum omni cum tormento quietum,
- Condemnemus eum turpissima morte\' dicentes,