Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Exprobrat in totum nihil nostra lege teneri,
  2. Adhuc et adfirmat filium Altissimi esse.
  3. Omnimodo reprobat et nugaces aestimat esse,
  4. Abstinet et sese a nobis et in altera uadit;
  5. Nos inmundos ait et innouat altera iusta,
  6. Et sibi laetatur Dominum patrem esse caelorum.
  7. Ergo, si sermones illius sunt ueri, probemus;
  8. Temptemus hunc Deum uidentes, quid fit in illum;
  9. Interrogemus eum omni cum tormento quietum,
  10. Condemnemus eum turpissima morte\' dicentes,