Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Circumueniamus iustum, si qui [nobis] grauis esse uidetur,
  2. Qui nostris operibus contrarius ualde resistit;
  3. Exprobrat in totum nihil nostra lege teneri,
  4. Adhuc et adfirmat filium Altissimi esse.
  5. Omnimodo reprobat et nugaces aestimat esse,
  6. Abstinet et sese a nobis et in altera uadit;
  7. Nos inmundos ait et innouat altera iusta,
  8. Et sibi laetatur Dominum patrem esse caelorum.
  9. Ergo, si sermones illius sunt ueri, probemus;
  10. Temptemus hunc Deum uidentes, quid fit in illum;
  11. Interrogemus eum omni cum tormento quietum,