Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Nemo meam animam poterit auferre conatus,
- Sed ego sponte a me pono eam meo decreto.
- Ipse potestatem habeo de illa ponendi
- Et sumendi iterum habeo potestatem in illam.
- Apertius autem de iusti morte clamatur,
- Vt pareat magis induratos esse Iudaeos:
- Ecce perit iustus, nec quidem intellegit ullus;
- Sed erit in pacem huius sepultura dilecti.
- Quid illi infamant in puteum esse demissum,
- Cum legimus illum sepulturae traditum esse?
- Ignominiosi, crudeles, caeci, superbi,
- Qui magis de facto deberent lugere, plaudent!
- Inspiratus enim Salomon de ipso prophetat