Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Hoc dicit Ezechiel: Audient ergo gentes a longe.
  2. Vno uolo titulo tangere librum Deuteronomium:
  3. In caput eritis, gentes ; nam increduli retro.
  4. Si respuunt certe omnia supra dicta rebelles,
  5. S(c)ite quid opponunt, cum res tam aperte dicatur?
  6. Videte iam ergo, dubii qui nunc usque natatis,
  7. Quod gentes in Domini fuerint scriptura priores.
  8. Nunc ergo fas est credere, quem libri designant,
  9. Non idolis uanis, qui frustra pro uita coluntur,.
  10. Nec istis adiungi uoluptuosis et sine freno,
  11. Qui magis luxurias diligunt quam Summi praecepta.