Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Vt fieret illis merito cruciatio maior:
  2. Ecce dabit Deus ipse uobis signum ab alto:
  3. Concipiet uirgo et pariet terra caelestem;
  4. Emmanuel autem uocetur, iusserat illos;
  5. Quod lingua Latina \'Dens nobiscum\' euoluit.
  6. Audite, quod ipse nutriretur melle, butyro,
  7. Et Samariam caperet, uerbum priusquam loqueretur.
  8. Sed haec est historia clausa, de qua docti reuoluunt,
  9. Vt paruulus lactans sine pugna praedas iniret;
  10. Passio cuius praedicta est taliter ante,
  11. Vt Deus passibilis fieret profuso cruore.
  12. Esaias ait: Tamquam ouis ductus ad aram,
  13. Nec uoce clamauit, patienter omnia gessit.