Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse
  2. Et nimis deiectum, fuerit quasi serui figura:
  3. Et uidimus illum, nec erat praeclarae figurae,
  4. In plaga depositus homo, sciens omnia ferre.
  5. Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat,
  6. Et pro facinore nostro Deus tradidit illum.
  7. Qui, cum uexaretur, tacuit sicut, agnus ad aras.
  8. Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis;
  9. Quo palam apparet hoc [erat] Dei nomen oriri,
  10. Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur.
  11. Hoc Malachiel canit propheta, qui et angelus ipse, .