Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Et sumit et gustat suauiter Dei summi praecepta
- Et discedit, quoniam potior resurgit, a morte.
- Qui credit in Christo, de ligno uitae degustat,
- Quo fuit suspensus Dominus, (a) Moyse praedicto.
- Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse
- Et nimis deiectum, fuerit quasi serui figura:
- Et uidimus illum, nec erat praeclarae figurae,
- In plaga depositus homo, sciens omnia ferre.
- Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat,
- Et pro facinore nostro Deus tradidit illum.
- Qui, cum uexaretur, tacuit sicut, agnus ad aras.
- Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis;
- Quo palam apparet hoc [erat] Dei nomen oriri,
- Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur.