Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Aspic(it)e, quoniam breuis est nobis credita uita;
  2. Discite, quapropter moriamur nati, prudentes!
  3. Quid hebetes morimur, quid profuit lucem uidisse?
  4. Si nihil inquiras, hoc est beluarum adesse.
  5. Certe Deus summus hominem praeposuit aruis,
  6. Non feram nec pecudem. Cur nos similemus ad illas? .
  7. Omnipotens uoluit hominem sibi praebere laudes;
  8. Idcirco futura docuit nos ipse diuinos.
  9. Quae ut crederemus, non tantum uerbo sonauit,
  10. Sed et demonstrauit fortia Pharaone decepto.
  11. Non solum hoc fecit: et Noe sub tempora quoque
  12. Ostendit, quae poterat, quoniam Deum nemo quaerebat.
  13. Mitior exinde paulatim coepit adesse
  14. Diluuio facto, quo posset terra repleri.
  15. Iam paene medietas annorum sex milibus ibat,