Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos.
  2. Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:
  3. Venite, mittamus lignum in pane! dicentes.
  4. Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:
  5. Ante tuos oculos pendebit uita necata.
  6. Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique:
  7. Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.
  8. Nec enim relinquit caelum, ut in terra pareret,