Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Dauid illum dixit clauis configi silentem:
  2. Effoderunt, inquit, manus meas et pedes ipsi.
  3. Salomon quoque tam aperte de illo prophetat,
  4. Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos.
  5. Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:
  6. Venite, mittamus lignum in pane! dicentes.
  7. Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:
  8. Ante tuos oculos pendebit uita necata.
  9. Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique:
  10. Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.
  11. Nec enim relinquit caelum, ut in terra pareret,