Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Et exterminari post illum chrisma regale.
  2. Dauid illum dixit clauis configi silentem:
  3. Effoderunt, inquit, manus meas et pedes ipsi.
  4. Salomon quoque tam aperte de illo prophetat,
  5. Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos.
  6. Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:
  7. Venite, mittamus lignum in pane! dicentes.
  8. Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:
  9. Ante tuos oculos pendebit uita necata.
  10. Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique:
  11. Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.