Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Iunior quod frater primitiua tolleret ille?
- Sic nec synagoga potuit cognoscere tempus,
- Quando et quo duce caderet de suo priuato;
- Sicut erat scriptum, quod auis sua tempora norunt,
- Nam populus iste non me intellexit adesse.
- Ventum est, ut ipse dominator caeli ueniret:
- Secundum scripturas non est conputatus ab ipsis.
- Praescius hoc fuerat Dominus, quasi cuncta qui nouit;
- Idcirco per ora prophetarum ista praedixit.
- Gens ceruicosa nimis semperque rebellans
- Dum sibi primatum uindicaret, causa resecta est.
- In quorum stadia gentiles esse praefecit;
- Dixerat hoc ante: Gentes sperabunt in ipsum.
- Nam lapis inmissus ipse est in fundamina Sion,