Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Non fuit adtonitus Esau, dilectus a patre,
  2. Iunior quod frater primitiua tolleret ille?
  3. Sic nec synagoga potuit cognoscere tempus,
  4. Quando et quo duce caderet de suo priuato;
  5. Sicut erat scriptum, quod auis sua tempora norunt,