Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Non ullum de ferro secuit, non enplastro curauit,
  2. Sed sine tormento statim suo dicto sanauit.
  3. Talia uidentes turbabantur mente Iudaei,
  4. Qui magis inuidia ducti sunt in zelo liuoris,
  5. Non respicientes prophetarum dicta sepulti,
  6. Quod ueniret homo talis, qui dispergeret illos.
  7. Quousque ueniret Dominus, prophetae canebant:
  8. Ex eo, quo uenit, tacuit prophetia Iudaeis.
  9. Post quem in exilium deuenerunt corde durato
  10. Nec modo dinoscunt, quapropter sint talia passi.
  11. Praedictum fuerat illis ab Esaia propheta
  12. Et (a) Danihelo similiter perdere terram;
  13. Quae non ante tamen, nisi dux ciuitatis in ipsa