Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. f Mutabuntur paupera ueste fastidiis.
  2. Sufficeret illis utique, quod promptius edunt.
  3. Si pinguis est opibus, sibi sit; si Caesari dignus,
  4. Quid sua praeponit fragilis nec respicit ullum?
  5. Communicet immo talis bonitatem in omnes,
  6. Cui Summus diuitias, honores addidit altos.
  7. Nec enim uitupero diuitias datas a Summo,
  8. Sed culpandus erit, qui superextollitur illis.
  9. Suadeo nunc ergo altos sic et\'humiles omnes,
  10. V t legant assidue uel ista uel cetera legis.