Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Quod maxime Dominus cogit euitare dilectos;
  2. 7 Abscisos in totum a saeculo praemonet esse.
  3. Si filios dixit, in illius sancta moremur;
  4. Quid foris egredimur adulteri pompa(m) sequentes?
  5. Seductor antiquus per talia decipit omnes:
  6. Inmittit luxurias, per quas perdat filios Alti; .
  7. Agonia inmittit, spectaculis ire cruentis
  8. Aut nimis obscenis, inpudica nosse pudicis.
  9. Si fuerat castus, incestus proficit inde
  10. Et placent adrident, quae tunc mala gaudia temptant.
  11. In istis luxuriis populus primitiuus agebat