Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Nam, quod erat ante, referre nunc ardua res est;
  2. Sit licet descriptum, non sit nobis cura de illis.
  3. Cum haec, quae uidemus, non possumus tangere tota,
  4. Quis poterit scire, quid sit trans Oceani finem?
  5. Et caelum uidemus, sed illic quid intus agatur,
  6. Nullo datur scire, donec fiat exitus aeui.
  7. Sufficiat tantum de futuro nosse promissa;
  8. Ad illa tendamus cupidi, tota mente deuoti.
  9. Sicut auis Phoenix meditatur a morte renasci,
  10. Dat nobis exemplum, post funera surgere posse;
  11. Hoc Deus omnipotens uel maxime credere suadet,
  12. Quod ueniet tempus defunctorum uiuere rursum;
  13. Sit licet nunc puluis, iaceant licet ossa nudata,