Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Et homini fit homo, ceterum Deus uerbo probatur.
  2. Idcirco nec poterit tanti Dei forma dinosci;
  3. Quidquid est, unum est, inmenso lumine solus;
  4. Vbi facies, oculi aut os aut membra notantur,
  5. Inde pugillo suo concludere circulum orbis.
  6. At tamen cum uoluit sciri de se ipso qui esset,
  7. Numine de tanto fecit se uideri capacem.
  8. Sunt quibus in ignem apparuit uoce locutus;
  9. Sumptus est in carnem, quem regio nulla capebat.
  10. Hic Deus omnipotens, Dominus suae conditionis, .
  11. Cum sit inuisibilis, facit se uideri quibusdam.
  12. Qui formatur modo, (modo) se diffundit in auras,
  13. Cuius nec initium nec finem quaerere fas est.
  14. Hic sine initio semper est Deus et sine fine,