Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Falluntur uolucres et siluarum bestei uiscis:
  2. Ioeis incantantur, quibus est ratio mentis,
  3. Decipiunturque stropha ut esca sequentes,
  4. Et uitare malum nesciunt nec lege tenentur.
  5. Lex homini data est et doctrina uitae legenda,
  6. Ex qua recordatur, ut possit uiuere caute,
  7. Sui quoque locum, mortis et deroget ea quae sunt.
  8. Condemnat se ipsum grauiter qui regi delinquet:
  9. Aut ferro ligatus aut de suo gradu deiectus