Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Apostolus autem tales iubet esse magistros:
  2. Sit patiens rector, sciat, ubi frena remittat;
  3. Terreat in primis, et postea melle perungat,
  4. Obseruetque prius, ut faciat ipse qui dicit;
  5. Redditur in culpa pastor saecularia seruans,
  6. In faciem cuius sis ausus dicere quicquam.
  7. Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna:
  8. Vae miserae plebi, dubia quae forte uacillat!
  9. Si talis aderit pastor, paene perdita nutat;
  10. Deuotus autem <eam) continet recte gubernans;