Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. In quorum itinere quid dicam quod Deus educet?
  2. Subsidunt montes ante illos et fontes erumpunt:
  3. Caelestem populum gaudet creatura uidere.
  4. Hic tamen festinat matrem defendere captam.
  5. Rei autem iniquus, qui obtinet, illum ut audit,
  6. In partem boreae refugit et colligit omnes.
  7. Sed cum se inlidet exercitu Dei tyrannus,
  8. Terrore caelesti prosternuntur milites eius,