Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Omnipotens illos, cum conderet omnia primum,
  2. Locauit ibidem cum stellis quarta dierum.
  3. Errorem antiquus quin cum * * *
  4. Et quidem in lege iussit, ne quis illos adoret.
  5. Tot deos oratis, qui nihil de uita promittunt,
  6. Lex quorum in terra non est, nec ipsi praedicti;
  7. Vos autem seducunt sacerdotes pauci (inanes),
  8. Numina qui dicunt aliquid morituro prodesse.
  9. Accedite legis 〈edictis〉 et dicite uerum.