Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Terroribus actus, sed quia deus non erat ille,
  2. Viscera natorum rabie monstruosa sumebat.
  3. Rex fuit in terris, in monte natus Olympo,
  4. Nec erat diuinus; sic deum esse dicebat.
  5. Venit inops animi, lapidem pro filio sorpsit:
  6. Sic deus euasit; dicitur modo Iuppiter ille.
    V. IVPPITER.
  1. Iuppiter hic natus in insula Creta Saturno
  2. Vt fuit adultus, patrem de regno priuauit,
  3. Proinde nobilium uxores sororesque delusit. .
  4. Praeterea sceptra fecerat faber illi Pyracmon. >
  5. - Initio caelum, terram Deus et mare fecit;
  6. Terribilis autem iste medio tempore natus s
  7. Ex antro processit iuuenis furtimque nutritus.
  8. Respice querellas! Alter est Deus, non Iouis ille.
  9. [*]( IIII, 2 sqq. uorabat, J Terroribos actus: Sed .. erat ille, I Yiscera r1; norabat I Terroribus actus? Sed quia deus non erat ille, I Viscera r2υ ; ego post uorabat posui interrogationis signum; a uerbis Terroribus actus responsionem orditur poeta 4 monstruosa C B Ld ; monstruosS A; monstrosa rOehl. 8 diuinus BArv; diuin1 C; diuini (= dei fiiius): sic Seb. Dehner (et hanc et alias, quarum infra mentio fiet, eiusdem uiri docti coniecturas ex litteris eius benigne ad me missis cognoui) fix C1 (= sic temere; de qua notione cf. quae Heindorf adnotat in Horat. serm. I 2, 106; similiter in Graeco sermone usurpantur οὔτ∞ς, αὔτ∞ς ; de se omisso cf. S. 107 p. 796); se BALd; sed r Oehl. esse 0 Zd sese r Oehl. 7 Venit inops animi] cf. Verg. Aen. 4, 300; Ouid. Met. 6, 37 sorpsit Am r2 υ; sersit C1; al forb I fit Om; sorbsit r1; sensit sorpsit B; sensit At. 8 dicitur] dic C V, inscr. et 1 . Iupiter r 4 Praerea C faber om. A ille C Pyracmon Brv; Pyragmon A; piragmon C I Initia C (I in ras. m. 1) i Terribilis] T in C m. 1 (?) in ras. ist B 7 andro C 8 quejgrellas (post que uidetur i erasum) alter eft ẽ (eft m. 2 add.) C (querellas = controuersias Dei ueri et Iouis; cf. Petron. 15 aduocati . ; flagitabant, uti .. iudex querellam inspiceret); quod rerum autor (auctor rv) est B Arv; Respice, quae (pue)rilia — alter est Seb. Dehner, )
    9
    VI. DE FVLMINE IPSIVS IOVIS AVDITE.
  1. Dicitis o stulti: Iouis tonat, fulminat ipse.
  2. Etsi paruulitas sic sensit, cur anni dicentes?
  3. Fuistis infantes: numquid et semper eritis?
  4. Versari maturum 〈in〉 infantia non capit aeuum.
  5. Lusus puerilis cessit: sic et corda recedant;
  6. Moribus utique consilia uestra debentur.