Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Ibi aurum, uestes, argentum ulnis refertis,
  2. Bellatur ibi, dein canta(n)tur pro psalmis amore(s).
  3. Vitam esse putas, ubi ludi(s) aut prospicis ista:
  4. Sortiris, ignare, extincta, aurea quaeris.
  5. Inde non effugies pestem, licet ipse diuines.
  6. Gratiam, quam misit Dominus in terra legendam,
  7. Non requiris eam, sed sic quasi besteus errans.
  8. Aurea post fata ueniet tibi saecla, si credis,
  9. Rursus ut incipias inmortale uiuere semper.
  10. Illud quoque datur scire, quod ante fuisti: