Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignoscis.
  2. Auro licet cenes cum turba choranlica semper,
  3. Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi.
  4. Et locus et tempus et persona tibi donatur,
  5. Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis.
  6. Tempera te Christo et ceruicem illi depone:
  7. Istic honor remanet et tota fiducia rerum.
  8. Blanditur quando tibi tempus nunc, cautior esto.
  9. Vltima fatorum non prouidens, quae te oportet,
  10. Sine Christo nequis esse (ui) tae conpotis unquam.