Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Disce, moriture, bonum ostendere cunctis.
  2. In medio populi quid te facis alterum esse?
  3. Vadis ubi nescis, et inscius inde recedis;
  4. Impie tractas cum ipso corpore, sitis
  5. Tu super diuitias, nimium te tollis in altum
  6. Et t stifam ducis, nec respicis pauperes ultro
  7. Subditos nunc nobis, nec parentes pascitis ipsos.
  8. Heu miseri! fugiant longius mediocres a uobis.
  9. Vixit et extinxit pauper t ebreica clames.
  10. Mox furiis ageris, cum pereas ipse, Charybdis.
  11. Indisciplinati sicut * * diuites estis:
  12. Legem datis istis, nam uobis parcitis ipsis.
  13. Exue te, diues, tantis malis Deo reuersus,
  14. Subueniat [uti]que tibi, quod nunc operasti si forte.
  15. [*]( XXX, 1 bonum ostendere OLd (cf. S. 107 p. 796); bonum te ostendere rOehl. 2 te rv; de 0 faris Oehl. comm. 5 sap C (ct. Horat. serm. I 1, 68 sqq.) ; semper Brv; per A 6 stifà. C; hifam B; fifam A*; diuam Am; typhum r Oehl.; dinum Ld; stipamen? cf. II 9, 19 ultro I Subditos v; ultro. I Sabditos r 7 uob C pascites C 9 Vixit et exstinxit (extincxit C) pauper OrlLd; Vixit. &, Extinxi. Pauper r\'; Vixit et extinxit pauperes La Croze, Schurzfl. suppl.; Vixit et exiuit pauper Oehl. ebreica clames C; ebrcica clamor B; ebraica clamor A; Ebrea clamor Σ2; Ebraea clametr*; EVRHKA clamat El r\' Oehl.; saeculi amore La Croze. Schurz. suppl.; ebriacus clamas Ld intextu; Abruhae amor Ldinpraefat. 10 carybdis O 11 Indiscipulinati Ld sic̃ (= sicut) C; sic BALd; sic uos rOehl.; sic ut(ique) Hanssen; fortasse sicut bestei; cf. 34, 17 12 ipsis istis A nam nobis parcitis C; nam uobis paratis BA; non uobis paratis rv 13 Eane te, diues, tantis r Oehl. Hanssen; Exuete (Exuite A) diuites tantis O; . Eane te diuitis tantis Ld reuersus Ld Hanssen; peruersus (puersus C)CBAk; peruersis Am 14 Subueniatque tibi Hanssen; Subueniat utique tibi Orv quod nunc operasti, si forte r (cf. Cypr. de op. et eleem c. 2: adsidua et iugis operatio .. Dei rursus indulgentiam largiatur; b. Gbl. 17 p. 448); q nunc (quod nun A) opericti si forte O; quod nunc operasti in morte Oehl.; quid nunc operiBti si forte Ld )
    41
  16. Estote communes minimis, dum tempus habetis;
  17. Sicut ulmus amat uitem, sic ipsi pusillos.
  18. Terribilem legem malis bonis atque benignam
  19. Obserua, nunc sterilis! subditus in prosperis esto:
  20. Tollite corda fraudis, diuites, et sumite pacis.
  21. Expiate malum uestrum benefactis a Summo.