Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Supplicia meritis aut longo carcere flere.
  2. Vltime tu speras Deum inridere caelestem
  3. Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?
  4. Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?
  5. Vnde non effugies, poenam post fata qui ponet.
  6. Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.
  7. Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.
    XXVIIII. DIVITI INCREDVLO MALO.
  1. Differris, diues, nimium tua cuncta uidendo,
  2. Insatiabiliter quibus adhuc adgerere quaeris.
  3. Viuere post ista, dicis, non spero defunctus. !