Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Iustitia et bonitas, pax et patientia uera
  2. Viuere post fata faciunt, et queri de actu:
  3. [*](12 nihil C; nil BArv 14 OptanS C nosces A illud Am b t 15 rege bat C1 II Exemptus ab illa (ab illa A) OrOehl. (= ubi ex- emptus illâ eris; de eiusmodi participio absoluto cf. Victor. Vitens. 3, 71 Nam |putr efactus et ebnlliens nermibus, non corpus, sed partes corporis eius uidentur esse sepultae; alia indidem exempla Petschenig in indice editionis suae affert) ; Exemptus (es) ab illa Ld recondit illa tuoram (tuorϰ C) OLd, qui haec addit: \'tua intellege animi carnisque coniunctionem, quarum partium illa (caro) sola reconditur; sed forte duorum- legendum ; reconditur illa, tu horsum r Oehl. 18 nec poterint O Ld; non poterunt r Oehl. equari C; caecari Oehl. 19 abysus C secreta 0 (cf. C. A. 106, 502; 129, 11 uiuitur in Dei secreta; aliis quoque locis Commodianus accus. plur. neutr. gen. cum praepositionibus ablatiuum regentibus coniungit uelut 17, 11 sub fata; 17, .3 sub mysteria; 26, 36 sub tartara; II 3, 12 in aurea castra; 5, 10 sine damna; 15, 5 in .. uolnmina; .C. A. 263 In quorum stadia esse; 708 de sua facta; 813 cum multa milia); secreto rv 18 sq. post aequari et post noster parenthesis signa posui Da] d u B 20 fragiliA B; fragilia A (S. 107 p. 722) moraris Pitra Spicil. I p. 543 21 reddit OLd; reddet rOehl. XXVIII, 1 patientia] sapientia Dauies ingeniosius quam uerius; cf. Cypr. p. 398, 11 sqq. jH. si sapientia illic (in philosophis) uera non est, esse non potest et uera patientia. Vera patientia opponitur fucatae patientiae Stoicorum et Cynicorum 2 pfacta C (S. 107 p. 775) et qri C (= paenitentia propter peccata?); et quare BA; et cura rv (Ld in praefat.: et curae); malim: nec queri deleto commate post faciunt; quod si uerum est, de actu idem ualet quod de iudicio nouissimo; cf. S. 107 p. 784 )
    38
  4. Subdola gens autem, noxi<os)a, perfida, praua
  5. Tollit se in parte et fera mente moratur.
  6. Impie, nunc audi, qui * * malefacta lucraris:
  7. Respice terrenos iudices, in corpore qui nunc
  8. Excruciant poenis diros: aut ferro parantur
  9. Supplicia meritis aut longo carcere flere.
  10. Vltime tu speras Deum inridere caelestem
  11. Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?
  12. Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?
  13. Vnde non effugies, poenam post fata qui ponet.
  14. Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.
  15. Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.