Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Incipe sentire iudicia Dei, seducte!
    XXVII. STVLTE, NON PERMORERIS DEO.
  1. Stulte, non permoreris nec mortuus effugis actus,
  2. Tu licet disponas nihil te sentire defunctum.
  3. Vinceris, insipiens: uiuit Deus conditor orbis,
  4. Legitima cuius clamat(ur) ualere defunctum.
  5. Tu autem dum praeceps sine Deo uiuere quaeris,
  6. Extinctum in fatis indicari tu futile credis.
  7. Non ita disposuit, ut tu putas, Deus aeternus,
  8. Obliuitos esse mortuos de gesto priore.
  9. Nunc nobis imperitis fecit receptacula mortis,