Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Nam cognosci potest, ubi sit spes uitae ponenda.
- Tamen uos adhortor quantocius credere Christo.
- XXVI. REPVGNANTIBVS ADVEBSVS LEGEM CHRISTI DEI VIVI.
- Respuis, infelix, bonum disciplinae caelestis
- Et ruis in mortem, dum uis sine freno uagari.
- Perdunt te luxuriae et breuia gaudia mundi,
- . Vnde sub inferno cruciaberis tempore toto.
- Gaudia sunt uana, quibus oblectaris, inepte.
- Non illa te reddunt hominem fuisse defunctum.
- Anni te non possunt iam triginta reddere doctum?..
- Nescius si primum errasti, respice canum. [*]( 25, 18 Apoc. 2, 11; 20, 14 20 Tit. 1, 2; 3, 7 )[*]( 15 Credere nunc scripsi; Crederenun C; Credere enim BArv isto C; ipso BArv defuncto] defunctum? cf. 27, 2 18 et add. Ld 17 discredit scripsi; discredis Arv, discrais C; discretis B 18 rens BS (incertum an altera manu) J.; res JB*; reos C seSda C 19 Euentura canam r Oehl. Hanssen; Euenter eni (enim BA) O; Ventura canam Ld 20 uite ponenda C (cf. C. A. 58); ante ponenda BArv to. 21 adortor C quantotius C chris 01 XXVI, inscr. Dei uiui om. C; cf. p. 4 1 Respicis A discipline C 2 frquo A uacari C 3 Perdunt te luxuriae scripsi (cf. 17, 7; II 12, 3; C. Â. 208 etc.); Perdunte luxorie C; Perdunt te luzuria BArv 4 sub in (s. J. jB) inferno cratiaberis CJB temp 0; cf. 21, 9; II 2, 5; 18, 8 5 sunt] f C 6 te reddnnt] terrebnnt r*comment. hominem fnisse] malim omnem fuisse (cf. Horat. carm. III 33, 6 non omnis moriar). i. e. ut non solum corpus, sed etiam animus tuus morte prima interierit; cf. u. 27 8 nestius C )[*]( XV )[*]( 3 )
- Tu putas nunc uitam isti te perfrui laetum?
- Iniuriae, lites ibi sunt et damna diurnum,
- Bella uel infanda, fraudes, cum sanguine furta,
- Vlceribus corpus uexatur, gemiturque, ploratur,
- Seu luis inuadit, aut longo morbo teneris,
34