Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Dicitis esse deos, qui sunt manifeste cruenti,
  2. Et dicitis fata genesis adscribere nobis?
  3. Dicite nunc ergo, quibus primum sacra ferantur:
  4. Inter utrumque uias mors inmatura uagatur.
  5. Si tribuunt fata genesis, cur deum oratis?
  6. Deciperis, uane, qui Manes quaeris orare,
  7. Et qui fabricantur dominos tibi nuncupas esse.
  8. Aut feminas quoque nescio quas deas oratis,