De Statu Animae

Claudianus Mamertus

Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.

XIIII. NVLLATENVS SPIRITVALIA CORPOREIS OCVLIS VIDERI POSSE.

Valde autem stupeo quo modo quispiam christianus doctoris praesertim loco definiat cuilibet pulchro, cuilibet sublimi corpori, corpori tamen contemplabilem deum fore et uniuersalem uideri localiter posse, cum deum uidere hoc sit intellegere. intellectum uero localem non esse uel intellegendo cognoscimus, quia si intellectus localis est, locale erit et quod intellegitur. nihil enim locale est, quod non et ipsum locus est. at si intellectus localis et in hoc deus, quia hoc intellegitur deus, ergo localis est deus. quod quia repugnat, intellegere nos oportet, constare hominem ex corporeo et incorporeo, utroque in melius reformando, constare angelum et corpore et spiritu praecipua inter creaturas dignitate formato. spiritus illi namque est omni spiritu creato potentior, corpus illi de potissimo omnium elemento sublimius secundum illud propheticum, ubi angelica substantia duplex sine dubitatione perhibetur, quo dictum est: qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem. ignem uero non esse spiritum et spiritum perinde ignem non esse manifestum est, quia non istic allegorice aliquid accipiendum est, sicut illud ubi ait dominus: ignem ueni mittere in terram, cum de sancto spiritu diceret. non enim credi fas est animas humanas ad amorem diuinum participatione angelici spiritus inflammari, quia eodem dono bonus est homo, quo bonus est [*]( 18 pBalm. 103, 4 22 Luc. 12, 49 ) [*]( 5 uniaersaliter AB 8 quod si b, quasi BGl 9 quod nonest om. C 10 hoc] idS p hoc G 13 camstare R et corpore] ex corpore D* Sch. 15 ille ABDEF Sch. spiritui AB*CHLS ille AB, illud DEF Sch. de om. Galland. 16 omnium om. S elementorum Mb sublime ex sublimis R 17 phibetnr C 18 quod CBMR 21 ista S, ista ABDGaHL, ista F alligorice R aliquid om. BDFp* 23 fas est credi 8 24 partitipatione S 25 dono] bono E quia A )

59
angelus, et eadem dono uterque beatus est. ambo id ipsum eadem uoluntate, eodem scilicet spiritu cupiunt, ambo hoc idem incorporea capacitate percipiunt, et fit homo, angelus et deus unus spiritus iuxta apostolum dicentem: qui adhaeret domino, unus spiritus est. non autem uideo quo pacto corpus incorporeo contemperari queat, ut unus spiritus iure dicatur. si enim corpus est anima, inmutabitur ergo corporeum, ut esse cum incorporeo unum possit, atque ita ad illam rationem necessario reditur, qua. incorporeum aliquid creari potuisse dicitur. nam si potest aliquid ex corporeo incorporeum fieri, potuit et ex nihilo creari, nisi forte dicitur incommutabilis deus ueluti corporascere, ut unum possit esse cum corpore. sed hoc perditorum quorumpiam fides habeat, quia si ut angelo uel homini adhaerere deo bonum est, non ad creaturam deteriorabitur creator incommutabilis, sed ad creatorem mutabilis creatura proficiet, unde in euangelio dominus dicit: pater, sint isti in nobis unum, sicut et nos sumus unum.

XV. QVOD CORPOREA OMNIA ADIVNCTIONE SVI MAIORA FIANT ET MVLTA QVAM PAVCA, INCORPOREA VERO OMNIA NEC AVGEANTVR IN MVLTIS, NEC MINVANTVR IN SINGVLIS.

Nec uero credi licet quorumque coniunctionem corporum unitatem trinitatis imitari aut eidem inconfusibiliter posse misceri. patet enim liquido quodlibet unum corpus paris corporis [*]( 4 I Cor. 6, 17 17 IolUlD. 17, 22 ) [*]( 1 dono Mb, bono rell. 2 eandem ARl capiunt p\'ł 5 deo editores 7 si enim] sin p* corporeum] in incorporeum G 9 quia CGMB, quod b aliquid Mb, om. rell. et Sch. 11 inoorporeo B1H1 at om. Mb 12 incommntabilis PT Sch. uelnti] ! add. G, nolnit A 13 quasi B 14 donum coni. Barthius 15 inmntabilis Mb 16 proficiat H ItS1 ennangTo S 28 credo Â, om. HLS coninnccione My coninnetione b Barthius 24 initiari coni. Bartkius idem p1 25 pari G )

60
adiunctione duplicari, esse illic sursum deorsum, dextrum sinistrum, anterius atque posterius, esse illic pro modo magnitudinis longitudinem, latitudinem, altitudinem. in dei uero ipsa trinitate huius secabilitatis et localitatis partes et spatia esse non dicimus, ad cuius similitudinem unum nos esse secumque uniri nos posse dicit ipse qui fecit, sicut in apostolicis actis legimus, quod unus credentium unusque uolentium erat animus et cor unum. non tamen reor multas animas ita sibi fuisse coniunctas, ut maior quaedam ex multis animabus anima fieret, quia trinitas, per quam et cum qua omnes bonae animae fiunt unum, nec in ulla ex eadem trinitate persona minor est quam in tribus, nec in tribus maior est quam in singulis. sic et animae humanae substantia ad eius imitationem, cuius imago est, nec in multis secundum aliquam molem maior est nec in singulis secundum aliquam molem minor, quia uidelicet potentiae sunt illae, non corpora. creatas autem potentias creatrix utique potentia iure supereminet eo ipso uel maxime quo creauit. nam et animam anima praestantiorem saepe et experimur et didicimus, nec tamen eandem, quam secundum potentiam praestantiorem didicimus, secundum molem, quae nulla illi est, credimus esse maiorem. illud etiam nec te arbitror diffiteri quamlibet. multas animas perfecte sapientes non plus sapere idem una anima [*]( 7 Act 4, 32 ) [*]( 1 adianctione BWR1, adiantione S 3 dei scripsi, deo Itbri uero] et add. Barthius in deo uero (-i-) ( id est) ipea trinitito coni. Hartelius 5 esse noe S 6 noa posse] non posse Al 7 actibufl D\'M editores nnna Mb, unum rdl. nnnsque Mb, unumque rell. 8 animus Mb, anima rdl. 10 anima om. S 11 bene B in nlla] nulla b, in illa BDE1F Sch., enim ulla Bar- thius 15 maior-molem om. ABClDEF 16 corpora G 18 qao om. C1 19 animae AB1 CD1 GHLRS didicimos JIb, dicimus rdl. et ah. 20 didicimas Mb, dicimas rill. et Sch. 21 illic G 23 Don-aapieBte om. CF1 idem nna scripei, una itidem FO, idem omisso nna reU. et editores (eidem ex ididem B) )
61
perfecte sapiente, nec quod una omnimodis uolet anima, multas id omnimodis nolendo plus uelle, nec quod quaecumque optime meminerit, multas melius memoriae tenacitate meminisse. corpus uero et plus habet ponderis magnum quam paruum, et ualidior corporum multitudo quam paucitas, et fortius quippiam manus multae, quam singulae uel retinent uel sustinent uel propellunt. nunc consequentia disquiramus.

XVI. QVOD ANIMAE INCORPOREAE SINT.

Habent, inquis, animae secundum se corpus quo subsistunt, licet multum et inconparabiliter tenuius quam nostra sunt corpora. accipiatur ita, si ita est. illud respondeas uelim, quia est iste qui dicit: habet anima corpus inconparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora? si animae uerba ista sunt, quod corpus esse suum dicit, quod ipsa est, aut istud quod sentificat uegetatque carnale ? ipsa enim dicit anima: tenuius est corpus animae, quam corpus meum. quod est corpus quod suum dicat anima, nisi illud quod ipsa est, si corpus est anima? aut igitur anima corpus est nec recte corpus istud carneum suum dicit, quia potius illud est suum quod ipsa est, aut si istud corpus [*]( 10 cf. pag. 10, 4 ) [*]( sapientiae ABD F2 PT, perfecte (E\') sapientiae E sapiente// B ne B omnismodis M, omnibus modis b utroque loco 2 uellell B ne BHL, neG 8 quod quaecumque] quodque cumque R, quodcumque Mb 6 vel ante retinent om. B I DEF 7 nunc Mb, sed rell. disqueramus S 10 quod AВ1 R1 11 multo G tenuia BH1, tenue ex tenuis B 12 sint ABCDEFB 14 incõllporabiliter B tenuis B, tenuus H, tenue ex temnis (sic!) B sint ABCDEFH1R 15 esse om. Mb 16 dicat (dicit S1) suam S aut] si add. Mb, se add. Barthtus istud om. B scificat B uegeatque S 17 tenuis BB, tenuus H 18 quid S est om. B 19 si E2G Mb Sch., om. ren. )

62
animae corpus est, ipsa, at datur intellegi, non est corpus. post hinc itidem consultori suo sic loquitur : obicis mihi ideo animam non esse corpoream, quia nec localis sit nec qualitate aut quantitate subsistat : quantitatti periculi sit ita credere, in consequentibus demonstrabimus. nunc uero in hoc tractatus nostri statu habita discussione pendebit, ut si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam indubie incorpoream credas. si uero eam demonstrauerimus quantitate determinari locoue concludi, consequenter eam etiam corpore contineri nec ipse iam dubites. statum nempe tractatus tui in articuli istius condicione posuisti, ut si localis et quantitati subiacens anima probari possit, consequenter etiam corporea crederetur, quam tamen paulo post intra pectoris officinam uarietates cogitationum suarum fingere et motus agitare pronuntias.

XVII. DE VITA QVOD ANIMA INLOCALITER VIVIFICET CORPVS.

Ac primum quaeso respondeas, ipsa anima quo in loco sit corporis: in toto est an in parte ? si in parte est, quem ad modum uniuersum ubique corpus mouet atque sentificat? si in toto est, quo modo intra solius pectoris officinam cogitationes suas fingit et motus exercet? an forsitan non solum in pectore est, sed etiam in capite, nec in capite tantum, sed in planta [*]( 2 cf. pag. 10, 12 ) [*]( 1 post hunc JB, post omisso hinc Mb 2 consultorio BDEF, consultatori G 4 cuius modi b 5 ita om. Galland. subsequentibus legitur apud Faustum demonstrabitur Faustus 6 hac S status BS Sch. 8 quantitate JS* hsud dubie Faustus 9 eam] iam G 11 ipsi A 12 istius] tui LS2 B 13 sabiaoes B 14 num posset scirbendum ? 15 officium ĮJD\' JSFP 16 fringare G 19 hac HB in quo Mb 21 mo- ueat p sanctificat B 23 corpore B )

63
atque in ossibus? et ubicumque animam localiter esse credis, illic etiam localiter sapere et localiter cogitare fateberis, et quoniam, si corporea est, eatenus inest corpori, ut, sieut aqua utrem, minore sui parte minores partes eius inpleat et maiore maiores, necessario sequitur, ut maior illi cogitatio in pectore sit et minor in digito. atque ita quotam partem quisque corporis uiuentis absciderit, totam quoque partem animae uege* tantis abscidit, ae per hoc non tanta erit in anima utique debili uel cogitandi uis uel potentia reminiscendi. aerem namque, ex quo ant cui similem animam esse pronuntias, diuiduum secabilemque nemo dubitat nam et cum flamus et renamus, particulas eius haurimus et reddimus, quas in pastum totius corporis uenae illae capiunt, quas άρτηιας Graeci uocant, per quas idem aer in temperamentum trium elementorum pulmonum quoque indefessa agitatione dispergitur. sed si haustus aer iuxta sententiam tuam ad animae pertinet pastum, quia scilicet res aeria conuenienter alitur aere, ergo sicut supra dictum est cum corpore quod uegetat recipit sectionem. uis certe memoriae ad totam sine quaestione pertinet animam. omne porro corpus quamlibet magnum, quamlibet paruum secari profecto potest, quod idcirco illi accidit, quia partibus constat. nam quidquid partem habet, potest utique diuidi, quia pars potest a parte diuelli. quapropter si corpus est [*]( 2 illa A, illam BDEFP fateaeris B1 3 quoniam si] quem ad modam Mb ineet] ide ABHid est C, iden B, ids 8 inest corpori] in corpore diffanditar Mb 4 minori ABHLS, minoris B 5 ut] et ABDEFHLB, et S, ut et Sch. 7 uegitantis B 8 abseidiat Â, abseidat G tantanta 8 10 cuius ABQHLBXT 11 dubitet Hl et ante cum om. ABDMFS1 et reflamas Mb Sch., aerem flamus et G, ac reflamus rell. 13 arterias ELM, artyrias ABCD*HBS, artirias FG 17 aerea B Hgli (erat ego) B 19 totum B quaevtionem gвla animam (animum B) pertinet libri praeter Mb 21 acoedit ABCH 23 a parte om. L diuelli] diuidere illi AB , diuidi DEFLPB (qui post hanc uocem phirium Uterarum rasuram habet) diuidere a parte illi H, diuidere a parte illi S qu//a//propter B )
64
anima, recipit utique sectionem: si recipit sectionem, recipit inminutionem: si inminutionem recipit, perdita quisque uiui corporis parte animae quoque perdit partem. cum parte uero animae perit pars memoriae, anima ergo, cuius inminuta substantia est, minus debet utique meminisse. ac per hoc si localis est anima, multimoda. potest sectione comminui et frequentia comminutionis aboleri. sed quia istud mens sana, ne dicam docta, non recipit, ut inlocalitas animae, quantum per nos sub ope diuina proferri potuerit, magis adpareat, de motibus disseramus, quia dubium non erit, sicut corpus est quod mouetur localiter ita non esse corpus quod localiter. non mouetur.

XVIII. TRES ESSE MOTVS.

Tres ergo esse motus, stabilem, inlocalem localemque iam notum est. stabilis motus dei est, inlocalis animae, localis corporis. stabilis motus est quod deus creaturam non semper fecit, sed tamen eandem non noua uoluntate tunc creare uoluit cum creauit, quia semper tunc uoluit creare cum fecit. tunc temporis significatio est, semper non ad tempus pertinet. tunc ergo istud ad principium temporis pertinet, non ad tempus, quia temporaneum motum stabilitas sempiternae uoluntatis includit, ac per hoc semper tunc uelle stabilis motus est. hic oportet accipias nihil moueri posse nisi ab inmoto, atque ut id doceamus exemplo, digitum certe nisi stante manu [*]( 1 inmutationem ABD2EF utroque, B priore loco 3 perdit Mb, perdidit rell. d Sch. 6 mnltimodo 8, mnltimodo C sectione// B comminui] dioidi ABDEFPp* 10 qd mouetur localiter 8 14 motos esse editores inloeabilem 8 que iam - est om. G 16 quo p 17 sed Mb, et reH. et Sch. tum Mb 18 tunc semper B tum p1 creare uolnit ABD EFp1 19 significatio est temporis 8 non om. B 21 temporaneorum motus G 22 semper om. p 23 inmota B 24 id om. ABDEF Sch. istante H1, instante CLBS )

65
mouere non possumus, . motus autem brachii ab humeri stabilitate est. et ut non diutius inmoremur, in gradiendo utique pes unus figendus est, ut alter promoueri queat. tene istud cum paulisper animi motum a corporis motu discernimus. nam sicut, ut supra dictum est, deus stabiliter mouetur, sic anima temporaliter. temporale est autem, quod paulo ante superba, nunc humilis, prius laeta, nunc tristis, dilexit ante, nunc odit, prius aliquid oblita, nunc meminit. huius modi autem motibus animae non communicat corpus, quibus inmoto nihilominus corpore mouetur, unde datur intellegi animam per tempus inlocaliter moueri atque ab eadem corpus et temporaliter et localiter moueri, eandem uero a corpore localiter non moueri.

Atque ut hoc ipsum, si quo modo queam, uerbis planum faciam, adtentiorem mihi lectorem opus est. ecce ad aliquid scribendum uel fabrefaciendum ut manus moueatur animae nutus intenditur. anima conspicatur incorporeas inlocaliter formas, quibus indissociabiliter iuncta siue superiecta subie* ctis sine subiecta superiectis et membrum tota monet et formarum ueritatem tota conspicit et totum praeter hoc corpus ubique tota sentificat. cum ergo, ut dictum est, aeternis illis hisdemque semper formis intenta ad exempla earundem formarum tetragonum siue hexagonum uel rotundum corporeum [*]( 1 possumus] manum n stante bracchio non mouemus add. G humeri// B 3 illud B 4 cum » in marg. GHMRS, om. rell. et Sch. totum B 5 ut om. Schottus, inscrit autem post est 9 animae Mb, anima reU. et Sch. corpus Mb, corpori rei. et Sch. 14 quaeam AB 16 adtentiorem-lectorem AlB C1H1R1M (qui sic Plautus literis rubris exaratum habet in marg.), adtentiore-lectore reU. et editores 17 nntn Mb conspiciatur BClp* 18 subiectis] superiectie b 19 aubiectis superiecta AB CFHLBS, snperiectis Aubiecta DE 20 narietatem PT Sch., sed cf. pag. 66, 7 21 Banctificat p aetemis] et teruifl p* 22 hisdemque Mb (cr. itadicem), isdemque ABCGHLRS, eisdemque DEF Sch., iiadem p 23 bexagonum b, exagonum DEFGM, sexagonum rell. ) [*]( XI. ) [*]( 5 )

66
per corpus efficere molitur, certe si aliorsum mentem oculum scilicet suum uerterit, ut puta uolens quadrum facere rotundum cogitet aut uolens scribere Pauli nomen cogitet nomen Simonis: nonne protinus ad id exprimendum siue figurandum agitur motus membri, ad quod cogitandum transiit nutus animi? stabit ergo anima in contemplatione formarum ut moueat corpus in figuratione formabilium, quae formarum ueritas nisi rationali conspicabilis non est. stat enim omnis anima in adpetitu rationalis et in consilio. non autem credibile est quod, cum nutu animae scriptoris manus ad scribendum mouetur, anima quoque manus agitatione moueatur, quae nisi literarum formas inmobiliter atque inlocaliter adspiceret, easdem motu digitorum localiter formare non posset.

Sed forsitan diois: illa pars animae, quae in scribentis digitis est mouetur, et reliqua non mouetur. hoc illi porro contendunt qui animam partilem putant, quamquam indissociabili consequentia, si corporea foret, partilis foret, quia et partile quod corporeum et corporeum omne quod partile. inquiramus igitur disicine in partes animus queat, ut moueri parte sui pro corporis parte possit necne [*]( 1 moliuntur ABCHS, moliuntur B . alionum mentem] aliorum sumentem B, alio rursum mentem DElFP, aliudl rursum cogitans mente alio Mb, quod si tenere uis, scribendum erit: aliud rureum cogitans alio mentem mentG S 2 pute G 3 cogitat AB FlHLRS nomen pauli 8 4 sjmeonis S 6 anima] humana add. G mouat BC1 R1 7 figurationS G 8 rationali E Schottus \'e uetere scriptura\' 10 nutus M\'b, natua M1 11 mouet Mb, moueatur p\' animam Mb manuum p moueat Mb 13 possit AВCG1H1R 14 sed] si add. LS 15 reriqua S monentur p* 16 partibilem ABDEFMPb 17 partibilis ABDEFP 18 partibile DEFP 19 partibile DEFP an ante inquiramua add. G igitur] ai add. Mb disi cine A, discsicine M, discindi b, dissici an secari ne G, dissicine rell. et Sch. (diBsico i. q. seco ac diuido, cf. indicem) 20 ut om. GM1, et aut uel et an Schottus in notis, et idem in textu emouere G, monere Mb, amoueri Sch. pro om. Mb, per G partem GHMBxb nec ABDFP )

67
uideamus. ac primum illud excutiendae quaestionis huius potissimumque sit nobis, ut, si habet partes animus, secari possit in partes. aduertamus ergo animo, quod nullum corpus aut tangi simul totum aut simul tangere totum potest, et anima in suis quibusque motibus uel actibus tota simul est. nam, ut supra disputauimus, omne corpus quamlibet maximum quamlibet minimum habet longitudinem latitudinem et altitudinem. subiacet autem pro numero partium sex utique motibus. mouetur autem omne corpus sursum deorsum, in dextrum ac sinistrum, priorsus et retrorsus. mouetur autem etiam motu septimo, sicut est rotae et sphaeroidis, qui perfectus motus ad aeternitatis indicium a se et per se et in se peragitur. omne igitur corpus, ut diximus, sex partes habens, sex motibus subiacens habet utique pro crassitudine sui aliquid etiam medium. exteriora namque in corporibus omnino nulla essent, si interna quoque non essent. quodlibet ergo corpus etiamsi clausum manu in exterioribus suis per totum tangatur, in interioribus certe non tangitur. hinc patet omne corpus totum simul tangi non posse, nec uno in loco esse quamlibet minimum totum posse, ut puta granum papaueris aut quotalibet pars grani ipsius quod illic non habet inferiora sua ubi superiora, nec illic dextra ubi sinistra, nec anteriora illic ubi posteriora certum est. anima uero et tota per cor [*](1 mdebimns ABDF uideamus //// primum R excutiendam R 2 potissimumque sit) potissimum quaesitu coni Barthius 3 posset C animo MR2Tb Sch., animum reU. 6 maximum Mb, magnum rett. et Sch. 7 et om. libri praeter GM 10 ac om. ABDF, a C retrorsus G2Mb, retrocesaus reU. cum PT et Sch. 11 est] et p spberoidis G, spheroides AHLBS, Bperoides BDEF, sphaereidea Sch., sfere id 5 M, sphaerae id est b profecto p1 12 modus S 13 sez partes habens om. AlBB o 14 subiacet R* grassitudine M, grossitudine b 17 clauium C, plausu b manu om. Ma, manuum b 18 tangitur C verbis patet omne jinitur pag. 40 codicis L, sequens folium deest 19 posBet 81 uno om. ABDEFPp* loco] eodem add. DPp* 21 quod] non G illa A habet] in add. R 22. superiora] sua add. Mb illa A dextera BDFL 23 certum est Mb, om. reU. cum PT et Sch. ) [*]( 5* )
68
pus uidet et tota uisorum recolit et tota audit et tota sonorum reminiscitur et tota odoratur et tota odorum meminit et tota per linguam atque, ut uolunt alii, per palatum sapores sentit eosdemque discernit et tota tangit lenia quaeque et aspera, tota probat atque inprobat. mirum autem uidetur iuxta necessitatem localitatis temporum, sicut supra disserui, quod anima totum corpus tota uegetat et toto nihilominus uiuente corpore totoque sentiente per minimam partem corporis, quod est uisus, tota simul accipit formas et per eiusdem corporis partem, quod est auditus, tota simul accipit uoces et per exiguum narium membrum sentit tota fraglantias et per gustandi sensum tota diiudicat saporum differentias et calida uel frigida summo tantum digiti tota discernit. si ergo localiter tota adest oculo ut uideat, quo modo omnibus simul sensibus tota non deest, ut ubique tota sentiat et singulas corporis partes non partibus suis, sed tota se uegetet et per diuersum simul tota sentificet? cum ergo haec animam localiter actitare persuaseris, tunc localem mihi eandem uel partilem persuadebis. et tamen haec adhuc omnia homini belluaeque communia sunt.

XVIIII. DE ANIMA QVIA QVANTITATI NON SVBIACET.

Igitur si inlocalitas animae uel aliquatenus adparuit, cum nondum de principali, hoc est de rationali nostro disputauerim, inin quoquo utiqueutique incorporalitasincorporalitas atqueatque inlocalitasinlocalitas clariusclarius |adparuit : [*]( 1 recolet BCHB1 2 adoratur C 3 saporis B\' 4 lenia quaeque Mb, leoaqae HS, leniaque reU. et Sch., lenia quaeque p\' 7 toto] tota CDJEF 9 accepit B corporis] formae add. B 10 totum ABCHB 11 fraglantias DEF\'M&. flagrantias rell., fragrantias editores 13 digiti Mb, cf. pag. 73, 6, digito rell. 16 se om. Sch. 17 sentificat BDF ergo om. S accitare B 18 III/suadebis (erat uel in rasura) B 19 hominibus CG 28 aliquatinuS S 24 de ante principali om. Mb )

69
quatenus anima nec quantitati subiacet disseramus, quamlibet, ubi localitas non est, quantitas esse non possit, quia sibi ita mutuo haec eadem nexa sunt, ut aut utrumque in aliquo esse possit aut neutrum. ex illis Aristotelicis categoriis nulli prorsus subiacet essentia diuina, rursus anima humana non omnibus subiacet, porro corpus quodlibet subiacet omnibus. nam de deo non dicimus qualis est, quia non potest conparari quasi ad aliud, ut dicatur: talis est. nec dicimus quantus est, quia non mole magnus est, nec quid habet, quia nihil non habet, nec quo modo est, quia ipse modus est, nec habitum eius inquirimus, quia continet omnia, nec locum, quia non nisi corpus in loco est, nec tempus, quia sempiternitas est, nec actum, quoniam quietus agit, nec passionem, quia non patitur. iam decima, immo prima est ipsa substantia, de qua haec praedicamenta texuntur.

XX. QVOD ANIMA QVALITATEM RECIPIAT.

Humana uero anima sicut quantitatem non recipit, ita subiacet qualitati. nam si de quopiam quale sit corpus eius inquirimus, sic uidelicet qualitas corporis indicatur: flauus est ille, coloratus est, pallet ille uel niger est. sin uero de anima consulamus, ita nobis qualitas eius ostenditur: superba est, humilis est, iracunda, tranquilla est, ualde meminit aut celeriter obliuiscitur. quantitas itidem corporis si quaeratur, iure [*]( i 1 ne Mb quantitatis B, quantitate 8 quamlibet] licet et p\', licet PT Sck. in notis 3 adnexa JBarthhu esse] non add. A 4 catagoriis B 6 quodlibet corpus 8 8 nec] non ABDEF 11 quia continet omnia om. B 14 decimam R1 . 17 recipiat] quantitatem non cutn ABB add. 14, qui praeterea adicit claudiani capituli initium a uoee demutn lin. 23 quantitas sumit M 18 ista M 19 si Mb, om. G, sicut rell. 21 coloratns scripsi, ocolatns libri et Sch., aquilas Barthius pallidus II 28 est post u tranquilla om. b 24 quantas S quantitatisit idem B itidem] siquidem Mb corpns B* )

70
nobis dicitur: illius in pedes quinque protenditur longitudo, latus est duobus itidem pedibus, habet in crasso tantundem. num quantitas animae istis signatur indieiis, aut in illa longum uel latum uel spissum aliquid inuenitur? quod si ita est, tanto quisque maioris erit animae, quanto corporis corporis, nec umquam perexigui corporis hominem magnanimem uere diceremus, cum ingentis corpulentiae pusillanimes plerumque dicamus. sicut dicimus magnanimus Moyses\', cum rubri maris uias intrepidus ductor intrauit, et populi animi populus), qui hoc ipsum facillimum factum fore deo promittente non credidit. ecce populi totius animo unius hominis animum sine ambiguitate maiorem uidelicet uirtute, non mole, quoniam si mole, maior moles esset uel duarum animarum quam unius, non dico multarum. est ergo in anima qualitas, sed quantitas non est, quoniam quod adfectuum mutabilitati subiacet qualitatem recipit, quod uero non habet molem, non habet quantitatem. hinc est quod emoriens omne corpus animatum non amittit animam, sed dimittit, quia non egreditur quod non includitur, nec amittitur quod non tenetur. si enim tenetur, non amittitur, et si non amitteretur, non moreretur, unde non poetice, sed philosophice Papinius ait:s [*]( 2 in crasso] ingressu R 3 nam Mb, iam Barthius animae) DOtI add. Mb 4 nisi Barthius 5 erit; eet HS capacior erit Mb 6 perexigaa AB magnanimom Gp 7 corpulentae B, copnlentiae S pnsillanmos libri practer Mbet Schottum 8 magnanimuB b, magnianimus M, magnas animus reU. cum PT moyses Mb Sch., moysei CHRS, moysi rell. cum PT 9 populos ABCBMl 10 factam FIGBMBSb, quod defendit diam Schot- tw in notis, factu reU. factum] esse add. ABDEFHBS II fore om. DEF 10 pmittente Mb 11 tocius GM animo 8 animo S 12 maiorem] dicimus add. Sch. 13 molis ABCG1H1MRb esset om. libri praeter Mb et Sch. 15 quodj si BDEF mntabilitate AB 17 demoriens (ri in rasura) B 19 teneretnr G 20 dimittitnr-dimitteretnr p* non amittitnramitteretur om. G uerba et si non-moreretur ut spuria exturbanda olim censuit Barthius, postea et si amitteretnr. moreretur scribi iussit: utrumgue falsissime non Mb, nemo rell. et Sch. )
71
...odi artus fragilemque hunc corporis usum. desertorem animi. quod ut magis pateat, hoc ipsum diligentius uentilemus atque ab extremo uiuentium genere ad rationalem quoque uitam ordinatim gradatimque ueniamus, ut tria illa, memoriam consilium uoluntatem, quibus humanae animae confit unitas, uidere possimus, quamlibet rationali atque inrationali meminisse commune sit.