Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,
- ut tibi servatum scirent convexa serenum.
- Omne Palatino quod pons a colle recedit
- Mulvius et quantum licuit consurgere tectis,
- una replet turbae facies: undare videres
- ima viris, altas effulgere matribus aedes.
- exultant iuvenes aequaevi principis annis;
- temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati
- gratantur durasse diem moderataque laudant
- tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus
- Romanos vetuit currum praecedere patres:
- cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,
- atque Augusta soror fratri praeberet ovanti
- militis obsequium; sic illum dura parentis
- instituit pietas in se vel pignora parci
- quique neget nato, procerum quod praestat honori.
- haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas
- idque inter veteris speciem praesentis et aulae
- iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.
- Conspicuas tum flore genas, diademate crinem
v.2.p.114