Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- aestimat et summi sentit fastigia iuris;
- attollens apicem subiectis regia rostris
- tot circum delubra videt tantisque deorum
- cingitur excubiis ! iuvat infra tecta Tonantis
- cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas
- caelatasque fores mediisque volantia signa
- nubibus et densum stipantibus aethera templis
- aeraque vestitis numerosa puppe columnis
- consita subnixasque iugis inmanibus aedes,
- naturam cumulante manu, spoliisque micantes
- innumeros arcus. acies stupet igne metalli
- et circumfuso trepidans obtunditur auro.
- Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates?
- haec sunt, quae primis olim miratus in annis
- patre pio monstrante puer. nil optimus ille
- divorum toto meruit felicius aevo,
- quam quod Romuleis victor sub moenibus egit
- te consorte dies, cum se melioribus addens
- exemplis civem gereret terrore remote,
- alternos cum plebe iocos dilectaque passus
v.2.p.78