Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. ecce Palatino crevit reverentia monti
  2. exultatque habitante deo potioraque Delphis
  3. supplicibus late populis oracula pandit
  4. atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
  5. Non alium certe decuit rectoribus orbis
  6. esse larem, nulloque magis se colle potestas
  7. aestimat et summi sentit fastigia iuris;
  8. attollens apicem subiectis regia rostris
  9. tot circum delubra videt tantisque deorum
  10. cingitur excubiis ! iuvat infra tecta Tonantis
  11. cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas
  12. caelatasque fores mediisque volantia signa
  13. nubibus et densum stipantibus aethera templis
  14. aeraque vestitis numerosa puppe columnis
  15. consita subnixasque iugis inmanibus aedes,
  16. v.2.p.78
  17. naturam cumulante manu, spoliisque micantes
  18. innumeros arcus. acies stupet igne metalli
  19. et circumfuso trepidans obtunditur auro.
  20. Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates?
  21. haec sunt, quae primis olim miratus in annis