Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- purpureos merito placavit sanguine manes.
- Illi iustitiam confirmavere triumphi,
- praesentes docuere deos. hinc saecula discant
- indomitum nihil esse pio tutumve nocenti:
- nuntius ipse sui longas incognitus egit
- praevento rumore vias. inopinus utrumque
- perculit et clausos montes, ut plana, reliquit.
- extruite inmanes scopulos, attollite turres,
- cingite vos fluviis, vastas opponite silvas,
- Garganum Alpinis Appenninumque nivalem
- permixtis sociate iugis et rupibus Haemum
- addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae:
- non dabitis murum sceleri. qui vindicet, ibit:
- omnia subsident meliori pervia causae.
- Nec tamen oblitus civem cedentibus atrox
- partibus infremuit; non insultare iacenti
v.1.p.294