Panegyricus de tertio consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- si furor Enceladi proiecta mugiat Aetna,
- opposito Stilichone cadent.” Nec plura locutus,
- sicut erat, liquido signavit tramite nubes
- ingrediturque globum Lunae limenque relinquit
- Arcados et Veneris clementes advolat auras.
- hinc Phoebi permensus iter flammamque nocentem
- Gradivi placidumque Iovem; stetit arce suprema,
- algenti qua zona riget Saturnia tractu.
- machina laxatur caeli rutilaeque patescunt
- sponte fores. Arctoa parat convexa Bootes,
- australes reserat portas succinctus Orion
- invitantque novum sidus, pendentque vicissim
- quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis
- dignetur stellis aut qua regione morari.
- o decus aetherium, terrarum gloria quondam,
- te tuus Oceanus natali gurgite lassum
- excipit et notis Hispania proluit undis.
- fortunate parens, primos cum detegis ortus,
- adspicis Arcadium; cum te proclivior urges,
- occiduum visus remoratur Honorius ignem;