In Rufinum
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- curriculi totosque diu perspexerit actus,
- exaequat damnum meritis et muta ferarum
- cogit vincla pati. truculentos ingerit ursis
- praedonesque lupis; fallaces vulpibus addit.
- at qui desidia semper vinoque gravatus,
- indulgens Veneri, voluit torpescere luxu,
- hunc suis inmundi pingues detrudit in artus.
- qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit
- prodere, piscosas fertur victurus in undas,
- ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
- quos ubi per varias annis ter mille figuras
- egit, Lethaeo purgatos flumine tandem
- rursus ad humanae revocat primordia formae.
- Tum quoque, dum lites Stygiique negotia solvit
- dura fori veteresque reos ex ordine quaerit,
- Rufinum procul ecce notat visuque severe
- lustrat et ex imo concussa sede profatur:
- “Huc superum labes, huc insatiabilis auri
- proluvies pretioque nihil non ause parato,
- quodque mihi summum scelus est, huc improbe legum
v.1.p.94