In Rufinum
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- abditus et tacitas vindictae praestruit iras,
- spectaturque favens odiis locus aptaque leto
- tempora. nec quisquam tanta de pube repertus,
- proderet incautis qui corda minantia verbis.
- quae non posteritas, quae non mirabitur aetas
- tanti consilium vulgi potuisse taceri
- aut facinus tam grande tegi mentisque calorem
- non sermone viae, non inter pocula rumpi?
- aequalis tantam tenuit constantia turbam
- et fuit arcanum populo. percurritur Haemus,
- deseritur Rhodope Thracumque per ardua tendunt,
- donec ad Herculei perventum nominis urbem.
- Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes
- cognita Rufino, magna cervice triumphat
- omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet
- et coniuratos hortatur voce clientes:
- “vicimus, expulimus, facilis iam copia regni.
- nullus ab hoste timor. quis enim, quem poscere solum
- horruit, hunc tanto munitum milite vincat?
- quis ferat armatum, quem non superavit inermem?