In Eutropium
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- fida toro; nulli poterant excludere vectes:
- ille vel aerata Danaen in turre latentem
- eliceret. fletus domini fingebat amantis,
- Indomitasque mora, pretio lenibat avaras
- lascivasque iocis; non blandior ullus euntis
- ancillae tetigisse latus leviterque reductis
- vestibus occulto crimen mandasse susurro
- nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta
- cautior elusi fremitus vitare mariti.
- haud aliter iuvenum flammis Ephyreia Lais
- e gemino ditata mari; cum serta refudit
- canities, iam turba procax noctisque recedit
- ambitus et raro pulsatur ianua tactu,
- seque reformidat speculo damnante senectus;
- Stat tamen atque alias succingit lena ministras
- dilectumque diu quamvis longaeva lupanar
- circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.
- Hinc honor Eutropio; cumque omnibus unica virtus
- esset in eunuchis thalamos servare pudicos,
- solus adulteriis crevit. nec verbera tergo
v.1.p.146