In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. hic alternus honos. in crimen euntibus annis
  2. parce, quater consul! contagia fascibus, oro,
  3. defendas ignava tuis neu tradita libris
  4. omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit
  5. oceanus, domui, tanta caligine mergi
  6. calcarique sinas. nam quae iam bella geramus
  7. mollibus auspiciis? quae iam conubia prolem
  8. vel frugem latura seges? quid fertile terris,
  9. quid plenum sterili possit sub consule nasci?
  10. eunuchi si iura dabunt legesque tenebunt,
  11. ducant pensa viri mutatoque ordine rerum
  12. vivat Amazonio confusa licentia ritu.
    v.1.p.176
  13. Quid trahor ulterius? Stilicho, quid vincere differs,