In Eutropium
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- arma relinque viris. geminam quid dividis aulam
- conarisque pios odiis committere fratres?
- te magis, ah demens, veterem si respicis artem,
- conciliare decet. Gestis pro talibus annum
- flagitet Eutropius, ne quid non polluat unus,
- dux acies, iudex praetoria, tempora consul!
- Nil adeo foedum, quod non exacta vetustas
- ediderit longique labor commiserit aevi.
- Oedipodes matrem, natam duxisse Thyestes
- cantatur, peperit fratres Iocasta marito
- et Pelopea sibi. Thebas ac funera Troiae
- tristis Erechthei deplorat scaena theatri.
- in volucrem Tereus, Cadmus se vertit in anguem.
- Scylla novos mirata canes, hunc arbore figit,
- elevat hunc pluma, squamis hunc fabula vestit,
- hunc solvit fluvio. numquam spado consul in orbe
- nec iudex ductorve fuit! quodcumque virorum
- est decus, eunuchi scelus est. exempla creantur
- quae socci superent risus luctusque cothurni.
- Quam pulcher conspectus erat, cum tenderet artus
v.1.p.160