de raptu Proserpinae
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- ingerit adflatu. vicinos callida flores
- ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit
- nec credit, quod bruma rosas innoxia servet,
- quod gelidi rubeant alieno germine menses
- verna nec iratum timeant virgulta Booten.
- dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,
- persuadet ; teneris heu lubrica moribus aetas !
- quos ego nequidquam planctus, quas inrita fudi
- ore preces ! ruit ilia tamen confisa sororum
- praesidio ; famulae longo post ordine Nymphae.
- Itur in aeterno vestitos gramine colles
- et prima sub luce legunt, cum rore serenus
- albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.
- sed postquam medio sol altior institit axi,
- ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat
- insula cornipedum pulsu strepituque rotarum.
- nosse nec aurigam licuit : seu mortifer ille
- seu Mors ipsa fuit. livor permanat in herbas ;
- deficiunt rivi ; squalent rubigine prata
- et nihil adflatura vivit : pallere ligustra,
v.2.p.362